monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 84
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXXXIII De reliquiis, quas pater meus habuit. <<< >>> LXXXV De diacono, cui turris inter manibus effugivit.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXXXIV De eo qui pedes in patena eclesiae lavit.
1 In nullo est enim temeritas utilis, ut illud quisque appetat, quod exercere non licet. Sic et Brittanorum comes cum graviter a doloribus pedum adfligeretur, et per medicos expendens substantiam suam, nihil commodius habuisset, dixit ei quidam de suis: 'Si enim ab eclesia tibi aliquod vas ministerii, quod in altari ponitur, deferatur, in quo pedes ablueres, poterat tibi haec causa ferre medellam', - stulti et inertes non cognoscentes, quod sacrata Deo vasa non debeant ad usus humanos aptari. At ille celeriter ad eclesiam mittit et patenam argenteam sacrosancti altaris de sacrario suscepit ibique pedes abluit; sed statim, doloribus additis, adplene debilitatus, numquam postea gressum facere potuit. Sed et Langobardorum ducem fecisse similiter, conperi.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104