monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 83
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXXXII De virtute reliquiarum, qui nobis a Roma delatae sunt. <<<     >>> LXXXIV De eo qui pedes in patena eclesiae lavit.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXXXIII De reliquiis, quas pater meus habuit.

1 Quid vero et de his reliquiis, quas quondam genitor meus secum habuit, fuerit gestum, edicam. Tempore, quo Theodobertus Arvernorum filios in obsidatum tolli praecepit, pater meus nuper iunctus coniugio, voluit se sanctorum reliquiis communiri, petivitque a quodam sacerdote, ut ei aliquid de hisdem indulgeret, quo scilicet in viam longinquam abiens tali praesidio tutaretur. Tunc inclusos in lupino aureo sacros cineres circa eum posuit; sed ignarus vir nominum beatorum. Referre enim erat solitus, se a multis tunc periculis eruto; nam et violentias latronum et pericula fluminum, inprobitates seditiosorum et adsultus ensuum saepius se evasisse horum virtutibus, testabatur. Quid tamen ego de his viderim, non silebo. Post genitoris mei obitum mater mea haec pignora super se habebat. Igitur segitum advenerat sectio, et congregati in areis frugum acervi fuerant magni. In illis autem diebus, cum iam semina triturarentur, et sicut Lemane vestitum segitibus nudum habetur a silvis, intercedente gelu, cum non esset unde ignis accenderetur, ab ipsis paleis focos sibi adhibuerant excussores. Interea recedent omnes ad capiendum cibum. Et ecce inter incrementa sua coepit per paleas paulatim ignis spargi. Nec mora, flante notho, acervi ab igne conprehenduntur; fit magnum incendium, insequitur clamor virorum strepitusque mulierum, ululatus infantum. Haec autem agebantur in agro nostro. Quod sentiens mater mea, quae haec pignora collo adpensa gestabat, exilit de convivio, elevatisque sacris pignoribus contra ignium globos, ita omne cessit incendium de momento, ut vix inter moles exustarum palearum vel semina ignis invenirentur; nihil tamen fruges quas adprehenderat nocens. Post multos vero annos has reliquias a genetrice suscepi; cumque iter de Burgundia ad Arvernum ageremus, oritur contra nos magna tempestas, coepitque crebris ignibus micare caelum validisque tonitruorum fragoribus resonare. Tunc extractas a sinu beatas reliquias, manu elevo contra nubem; quae protinus divisa in duabus partibus, dextra laevaque praeteriens, neque nobis neque ulli deinceps nocuit. At ego, ut iuvenilis fervor agere solet, vanae gloriae inflari supercilio coepi et tacitus cogitare, non haec tantum sanctorum meritis quam mihi propriae fuisse concessum, atque ad socios itineris iactans, ac proferre, quae innocentiae meae Deus praestiterit, ut haec mererer. Nec mora, elapsus subito sub me equus, ad terram elisit; in quo casu tam graviter sum contractus, ut vix surgere possim. Intellexi enim, mihi ista a vanitate evenisse, satisque fuit dehinc observare, ne me ultra vanae gloriae stimularet aculeus. Nam, si evenit ut mererer deinceps aliqua de sanctorum virtutibus contemplare, Dei illa munere per sanctorum fidem praestita praeconavi.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2664.104