monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 82
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXXXI De clerico pro confessione dominica caeso. <<<     >>> LXXXIII De reliquiis, quas pater meus habuit.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXXXII De virtute reliquiarum, qui nobis a Roma delatae sunt.

1 Per hanc enim confessionem martyres gloriosi ineffabilia semper salutarium munerum beneficia meruerunt ac petentibus se hoc praestiterunt virtute, quod eisdem domino inpertitum est Creatore, sicut nobis nuper a diacono nostro relatum, ita gestum esse cognovimus. Hic autem diaconus, a papa urbis Romanae Pelagio quorundam martyrum confessorumque adsumpta pignora, cum grandi psallentio vel clericorum officio ac populi inmensi obsequio usque ad Portum deductus est. Et ingressus navem, erectis velis ac per illum antemnae, quae modolum crucis gestat, apparatum extensis, flante vento, pelagus altum arripiunt. Qui dum navigant, ut Massiliensis urbis portum attingant, adpropinquare coeperunt ad locum quendam, de quo a litore maris lapideus mons exsurgens ac paulatim decedens, summa tenus unda in mari distenditur. Cumque inpellente vento carina magno impetu ferretur in praeceps, ut scilicet scopulo inlisa quassaretur, ac nautae discrimen intuentes exitu vociferarent, diaconus, elevatam cum sanctis pignoribus capsam, invocare nomina singulorum cum gemitu et voce maxima coepit, deprecans, ut eorum virtute ab hoc periculo perituri liberarentur. Iam iamque adpropinquabat navis, ut praefati sumus, ad scopulum; et statim in sanctorum contemplatione reliquiarum ab ipso loco commotus cum violentia maiori ventus huic vento contrarius fluctum elisit ventumque diversum repulit ac, navem in pelagus profundum revocatam, cunctos a mortis periculo liberavit. Sicque gyrata mole periculi, portum quem desiderabant cum Domini gratia ac sanctorum patrocinio contigerunt. Erant enim reliquiae sanctorum, quorum sacra vestigia Domini manibus sunt abluta, cum Pauli Laurentique atque Pancrati, Chrysanti Dariaeque virginis, Iohannis atque alterius Pauli, fratris eius, quorum certamina ac palmae victoriarum ipsa caput orbis urbs Roma devotae concelebrat.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2664.104