monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 81
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXXX De altercatione catholici diac. cum presbytero heretico. <<< >>> LXXXII De virtute reliquiarum, qui nobis a Roma delatae sunt.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXXXI De clerico pro confessione dominica caeso.
1 Sed et nostro tempore, cum incredulitas ac iniqua Arrianorum secta in locis Hispaniae per malorum pessimas assertiones disseminata fuisset, quidam clericus adprehensus, christianum se esse confessus est, adserens aequalem patri Filium et Spiritum sanctum esse. Cui rex qui praeerat, oblata munera, tamquam maiorem sibi suppliciter deprecabatur, ut scilicet, conpraessa confessione de sanctae Trinitatis aequalitate, minorem Patri Filium cum sancto Spiritu fateretur. Quod si faceret, et facultatibus ditaretur et magnus haberetur in populis. Quod ille consilium tamquam morsum viperae fugiens ac iniqui virus mortiferum respuens anguis, adiecit rex: 'Video', inquid, 'duram intentionem mentis insanae, sed novi temperamentum tuum, ut, quem munera non deflectunt, facile tormenta subiciant'. At ille: 'Utinam dignus habear', ait, 'in hac iugulari confessione, nam munera tua tamquam stercus exhorreo'. Tunc iratus rex, iussit eum ad trocleas extendi et fortiter caedi, interrogans: 'Quid credis ?' Respondit: 'Iam dixi tibi: Credo Deum patrem omnipotentem et filium eius Iesum Christum'. Post haec caesus est valde, sed semper durabat in confessione; nec umquam eum a fidei linea potuit haec tortura deflectere. Nam in primordio cum caederetur, tres tantum verberum ictus sensit, qui, ut ipse postea referebat, ipsam animam penetrarunt. Reliqua vero flagella, tamquam si aliquod velamentum dorso superpositum fuisset, ita non sentiens, magis fidem quam coeperat, inter tormenta positus, praedicabat. Itaque cum regi satisfactum de eius caede fuisset, dimissus est, obtestante eo, ne in terminis Hispaniae umquam inveniretur. At ille laetus discedens, in Galliis est regressus. Sed ut fides dictis adhibeatur, ego hominem vidi, qui haec ab ipsius clerici ore audita narravit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104