monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 77
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXXVI De Victorio Massiliense. <<< >>> LXXVIII De eclesia Agatense.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXXVII De sancto Baudilio martyre.
1 Est apud Nemausensis urbis oppido Baudillii beati martyris gloriosum sepulchrum, de quo saepius virtutes multae manifestantur. Ex quo sepulchro laurus orta et per parietem egressa, arborem foris fecit, salubri coma vernante. Quod saepe loci incolae in multis infirmitatibus habere caeleste remedium sunt experti. Pro quibus virtutum beneficiis cum plerumque nudaretur a foliis vel ipsa quodadmodo cortice, arida est effecta. Unde quia morbos ab ea multorum infirmitatum diximus depelli, longum fuit singulos quosque memorari; ideo haec sufficere putavi, quod ea medicamenta largiendo aridam effectam dixi. Nam fertur celebre a negotiatore quodam in Oriente de his foliis deportatum pignus fuisse; sed priusquam portum negotiator attingeret, inerguminus in eclesia, adire Baudillium martyrem orientalem plagam, stupentibus populis, declamavit. Ostendit autem beatus martyr et in aliis virtutem suam. Ara vero Theodorici regis Italici dux, dum in Arelatensi urbe resederet, extetit ei quidam archipresbiter paruchiae Nemausensis invisus. Tunc fervens felle, contra eum misit pueros, dicens: 'Ite quantotius, et ligatis pedibus ac manibus, adducite eum cum vi, ut cognoscat, quod sim dominus regionis huius'. At illi non intellegentes archipresbiterum, putaverunt, quod archidiaconem iussisset adduci. Et ascensis equitibus, venerunt ad urbem, interrogantesque de archidiacono, digito eis ostensus est. Erat enim hic Iohannes nomine valde religiosus et in archidiaconatu suo studium docendi parvulos habens. Adprehensumque pueri ducis, ligatis manibus ac pedibus sub alvo equi, adduxerunt eum. Sed non desiit virtus martyris alumno proprio subvenire. Pueri vero iuxta ipsam portam cum eo mansionem habuerunt, qui iam, obseratis pro nocte portarum valvis, ingredi non potuerunt. In ipsa vero nocte, duce obdormiente, adstetit ei archidiaconus per visum, dicens: 'Quid tibi, o homo, culpabilis exteti, quod me in hac humilitate redactum cum tali iussisti iniuria arcessiri ? Vere dicam tibi, quia non effugies iudicium Dei'. At ille expergefactus consternatusque metu, exclamat suis: 'Inquirite, si pueri quos Nemauso direximus iam venerunt'. Interrogantesque de muro urbis, responderunt, se adesse cum homine. Renuntiant nuntii quae audierant. Confestimque dux ait: 'Exhibete ad me hominem, quem adduxistis'. Quod cum factum fuisset, aspiciens eum dux, timore perterritus, ait: 'Archipresbiterum ego adduci praeceperam, non archidiaconem'. Et prostratus ad pedes eius, ait: 'Indulge, quaeso, delicti huius, quia non est in conscientiam meam, ut haec passus fuisses'. Et statim dignis honoratum muneribus remisit ad urbem, quem in tanto amore pro ipsa martyris reverentia dilexit in posterum, ut, decedente urbis illius sacerdote, ipsum sacerdotem mandaret institui. Sed nec archipresbiterum amplius inquiri iussit. O magna virtus martyris, quae per innocentis iniuriam noxium absolvit a poena! impletumque est illud apostoli, quia: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, cum haec iniuria gradum huic construxit, quem scanderet ad regendam eclesiam Dei.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104