monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 76
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXXV De sanctis Agaunensibus. <<<     >>> LXXVII De sancto Baudilio martyre.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXXVI De Victorio Massiliense.

1 Est et ad sepulchrum sancti Victoris Massiliensis martyris mira virtus. Nam cum saepius ad eum accedentes infirmi sanentur reliqui, inergumini tamen multum se conlidentes et martyrem declamantes, eiectis daemonibus, liberantur. Auriliani autem patricii servus a daemonio correptus, dolendo exitu cruciabatur, ita ut plerumque propriis se morsibus laceraret; sed adductus ad basilicam sancti, cum se exuri eius virtute fateretur, debachans per totam aedem, die tertia mundatus abscessit. Qui in tantum fidei merito roboratus est, ut deinceps, humiliatis capillis, abbatis sortitus ordinem, monasterio uni praeponeretur.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2664.104