monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 73
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXXII De Quintino martyre. <<< >>> LXXIV De Sigimundo rege.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXXIII De Genesio Beorritanae martyre.
1 Est alius martyr infra terminum urbis Beorritanae, presbiterii honore praeditus, cuius passionis historia apud loci incolis legitur. Hic dum esset in corpore, castaneum diu aridam suis orationibus obtenuit viriditate redire. In cuius basilicam cum plerumque super infirmos mirabilia ostendantur, illud prae ceteris est admirabile, quod lilium dudum collectum et siccum in eius solemnitate denuo revirescit, ita ut intueantur illa die populi flores novos, quos pridem viderant arefactos. Ad huius enim sepulchrum plerumque sacramentum mendax prolatum a perfidis virtute martyris confutatur, ut, qui temeritate elatus advenerat, emendatus abscedat.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104