monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 72
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXXI De sancto Dionisio martyre. <<< >>> LXXIII De Genesio Beorritanae martyre.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXXII De Quintino martyre.
1 Apud Virmandinsim vero oppidum Galliarum Quintinus martyr quiescit, cuius beatum corpus a quadam religiosa, quae dudum fuerat caecata, repperitur. Sed mox ut a fluminis fundi relevatum est, miraculum protulit, cum mulieris facie, ubi primum inluxit, lumina caecata restituit. In hac igitur urbe unus ex latronibus equum presbiteri furtim abstulit; inventus a presbitero, iudici manifestatur. Nec mora, adprehensus et in vincla conpactus, suplicio subditur; opus suum ore proprio indicans, patibulo diiudicatur. Sed presbiter metuens, ne ob sui damni causam anima hominis auferreretur, iudicem deprecans, ut, concessa illi vita, hic culpa reus absolveretur a poena, dicens, satis sibi esse iam factum, quod per tot tormentorum genera latro quae gesserat declarasset; sed severitas iudicis cum nullis precibus potuisset inflecti, reum patibulo condemnavit. Tunc presbiter cum lacrimis prostratus ad beati martyris tumulum, suppliciter deprecatur, dicens: 'Quaeso, gloriosissime athleta Christi, ut eruas hunc pauperem de manu mortis iniquae, ne mihi fiat in obprobrium, si per meam accusationem moriatur hic homo. Ostende, deprecor, virtutem tuam, ut, quem asperitas humana nequit absolvere, lenis pietatis moderamine tu dissolvas'. Haec sacerdote cum lacrimis deprecante, disruptis vinculis patibuli, reus ad terram ruit. Quod audiens iudex, timore perterritus et divinam admirans virtutem, nihil illi ultra nocere praesumpsit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104