monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 71
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXX De Ferreolo et Ferrucione martyribus. <<<     >>> LXXII De Quintino martyre.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXXI De sancto Dionisio martyre.

1 Dionisius vero episcopus Parisiorum urbi datus est martyr. Tempore vero, quo Sigibertus rex cum exercitu ad urbem illam venit et maximam vicorum eius partem incendio concremavit, quidam de primoribus eius ad basilicam antedicti martyris properat, non orationis devotione, sed tantum ut aliquid fraudaret ab aede. Hilicet ubi reserata ostia ac vacuum templum a custodibus repperisset, pallam holosiricam auroque exornatam et gemmis, quae sanctum tegebat sepulchrum, temerario ausu diripuit secumque sustulit. Veniens autem ad castra, fuit ei necessitas navigandi. Cumque puer eius, quem tunc creditum habebat, suspensis ad collum ducentis aureis, navem cum eodem ascendisset, subito a nullo tactus, de navi deruit, obpraessusque aquis, numquam potuit inveniri. Ille quoque iudicium Dei in se cernens per pueri amissionem et auri, velociter litori, de quo digressus fuerat, remeavit, pallamque sepulchri summa velocitate restituit. Et licet hoc fecerit, tamen diem, in quo haec admiserat, recurrente anni circulo, non attigit. Alius autem super sepulchrum sanctum calcare non metuens, dum columbam auream lancea quaerit elidere, elapsisque pedibus ab utraque parte, quia turritum erat tumulum, conpressis testiculus, lancea in latere defixa, exanimis est inventus. Id non fortuitu contigisse, sed iudicio Dei gestum, nullus ambigat.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2664.104