monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 70
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXIX De muliere, cui crimen iniectum est. <<< >>> LXXI De sancto Dionisio martyre.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXX De Ferreolo et Ferrucione martyribus.
1 Visonticorum quoque civitas propriis inlustrata martyribus, plerumque miraculis praesentibus gaudet. Huic in abdita criptae duo, ut passio declarat, martyres Ferreolus atque Ferrucio sunt sepulti. Factum est autem quodam tempore, ut vir sororis meae, invalescente febre, graviter aegrotaret. Cumque iam quarti mensis spatio lectulo anhelus occumberet, ut nihil aliud coniux maesta, nisi quae sepulturae erant necessaria, cogitaret, sanctorum basilicam flens ac tristis expetiit; provolutaque coram sepulchris, palmis ac facie rigentem oppraemit pavimentum. Accedit autem fortuitu, ut extensa dexterae manus palma folium herbae salviae, quod pro honore martyrum in cripta conspersum fuerat, operiret. Postquam autem, fusa oratione, cum lacrimis surrexit a tumulis, putans aliquid de lenteaminibus, quae induta erat, manu prendisse, ut adsolet, volam contenuit clausam; egressaque basilicam, patefacta manu, folium herbae miratur. Obstupefacta vero, quid huc esset, munus caeleste indultum sibi divinitus recognoscit, ut scilicet per eum virtus martyrum infirmo succurreret. Domui igitur iam laetior rediens, folium dilutum aqua viro porregit ad bibendum. Qui ut hausit plenus fide, protinus sanitatem plenissimam meruit obtenere.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104