monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 69
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXVIII De ponte Rodani. <<<     >>> LXX De Ferreolo et Ferrucione martyribus.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXIX De muliere, cui crimen iniectum est.

1 O quantum innocentia praestat, quantum mens pura meretur! Nam simili sortae alia mulier a viro suo adulterii crimen accepit. Quod coram iudice diutissime denegans, cum propria confessione superari non possit, diiudicatur inmergi. Dehinc, currente ad spectaculum populo, ad pontem ducitur amnis Ararici, connexumque cum fune lapidem molarem collo eius, praecipitaverunt eam in flumine, increpante desuper viro atque dicente: 'Ablue nunc aquis abundantibus fornicationes inmunditiasque tuas, quibus saepe maculasti stratum meum'. Sed Domini pietas, quae insontes perire non patitur, providit stilum sub aquis, quem videre homo non poterat; qui suscipiens funem, sustenuit mulierem, ne ad fundum fluminis perveniret. Et erant utraque sub aquis, mulier scilicet et petra stili illius lance librata. Cumque iam sol occubitum peteret, propinqui feminae illius deposcunt a iudice, ut liceret per alveum torrentis cadaver parentis inquirere. Accepta itaque indulgentia, discenderunt ad locum, in quo praecipitata fuerat mulier. Videruntque eam pendere cum lapide, missoque unco, abstraxerunt illam; intellegentesque esse vivam, velociter ad basilicam, quae erat fluminis proxima, transtulerunt; timebant enim, ne iterum mergi iuberetur a iudice. Interrogabant autem mulieri, qualiter sub pelago vivere potuisset. Respondit: 'Non mihi aliter, quam somnium visum est, nec amplius aquas sensi, nisi cum in his proiecta discendi aut ab his iterum sum resumpta, surrexi'. Et mirabantur omnes, non potuisse eam mori in tali discrimine; salvavit enim illam purae conscientiae fides et Dominus, quem iugiter inprecata est. Deinde parentibus indulta, nec a iudice nec a viro est amplius inquisita; sed ad virtutes martyrum redeamus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2664.104