monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 67
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXVI De sancto Genesio Arverno. <<< >>> LXVIII De ponte Rodani.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXVII De Genesio Arelatense martyre.
1 Hic vero martyr Genesius decesionem cervicis agonem pro Christi nomine apud eandem, Arelatensim scilicet, urbem, pollentem fervorem fidei, consummavit. Est autem ibi arbor, ubi dicitur decollatus fuisse, genere morus, ex qua infirmis multa plerumque beneficia, inpertiente martyre, sunt concessa. Sed decursis temporibus, cum rami cortixque eius pro salvatione a multis detraherentur, arefacta est. Verum tamen adhuc fideliter petentibus vivit, similia praebens medicamina quod superest de colomna.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104