monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 65
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXIV De basilica sancti Antoliani martyris. <<< >>> LXVI De sancto Genesio Arverno.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXV De oratorio Iciacense in Arverno, ubi sanctus Saturninus requiescit.
1 In ipso quoque territurio tempore, quo Chramnus Arvernum abiit, cum diversa scelera ab eius gererentur ministris, quinque viri sacrosanctum oratorium domus Iciacensis furtim appetunt - habentur autem in eum sancti Saturnini reliquiae -, inruptumque, ablatis palleolis vel reliqua ministerii ornamenta, nocte tegente discedunt. Sed presbiter recognoscens furtum ac inter vicinos scrutans, nullum potuit ex his quae ablata fuerant indicium repperire. Protinus vero latrones, qui haec admiserant, in Aurilianensi se territurio transtulerunt; divisisque rebus, accepit unusquisque partem suam. Sed mox, insequente ultione divina, quattuor in seditionibus interfecti sunt. Quintus vero totam sibi furti huius hereditatem superstis remanens vindicavit. Sed ubi haec in domo sua contulit, statimque obtectis sanguine oculis, excaecatus est. Tunc conpunctus tam doloribus quam inspiratione divina, vovit, dicens: 'Si respexerit Deus miseriam meam et mihi visum reddiderit, referam loco illi sancto quae abstuli'. Et haec cum lacrimis orans, visum recepit. Accedens vero ad oppidum Aurilianensem, providente Deo, diaconem Arvernum invenit. Cui traditis rebus, suppliciter exoravit, ut easdem oratorio restitueret; quod diaconus devotus implevit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104