monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 61
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LX De Nazario martyre. <<<     >>> LXII De Malloso martyre.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LXI De sanctis aureis apud Agripinam urbem.

1 Est apud Agripinensim urbem basilica, in qua dicuntur quinquaginta viri ex illa legione sacra Thebeorum pro Christi nomine martyrium consummasse. Et quia admirabili opere ex musivo quodam modo deaurata resplendet, Sanctos Aureos ipsam basilicam incolae vocitare voluerunt. Quodam autem tempore Eberigisili episcopi, qui tunc huius urbis erat antestis, capitis medietas validis doloribus quatiebatur, - erat tunc temporis in villa oppido proxima. Quo dolore, ut diximus, valde attenuatus, misit diaconem suum ac sanctorum basilicam. Et quia in ipsius templi medio puteus esse dicitur, in quo sancti post martyrium pariter sunt coniecti, collectum exinde pulverem detulit sacerdoti. Verum ubi exinde caput attigit, extemplo dolor omnis exemptus est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2664.104