monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 60
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LIX De virtutibus sanctorum Rogatiani, Donati ac Similini confessorum. <<<     >>> LXI De sanctis aureis apud Agripinam urbem.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LX De Nazario martyre.

1 In territurio quoque urbis ipsius, in vico quodam supra alveum Ligeris beati Nazari reliquiae contenentur. Igitur quodam tempore homo devotus baltheum, ex auro purissimo cum omni apparatu studiosissime fabricatum, super altare basilicae illius posuit, orans, ut in causis suis martyris virtus dignaretur adesse. Quo recedente, Britto quidam ex satellitibus Warochi Brittanorum comitis et primus cum eo adfuit, ablatoque violenter apparatu balthei, ipsum quoque baltheum repetit. Renitente presbitero ac dicente: 'Dei res hae sunt et ad reficiendos pauperes sancto martyri sunt conlatae, ne famem pessimam patiantur, qui huic templo fideli devotione deserviunt; unde tu potius hic aliqua inferre, non auferre debebas'. Non mollivit hominis avari animum abbatis illius praedicatio; sed potius succensus, minare ei coepit ac dicere: 'Nisi sine mora refuderis baltheum, manu mea interimeris'. Tunc victus abba, speciem super altare, quo sancta teguntur pignora, collocavit, dicens: 'En ipsam quam petis reiculam; si metus de virtute martyris nullus est, aufer. Erit enim, ut confidimus, de vestigio iudex, si ea auferre praesumpseris'. At ille nihil metuens, abstulit, iubens sibi equum ante ipsam basilicae porticum praeparari. Cui ait sacerdos: 'Nullus umquam in hoc loco equum praesumpsit ascendere. Da, quaeso, gloriam Deo et honora martyrem, ne mali aliquid patiaris'. Ille vero mandata neglegens sacerdotis, ascenso in atrio sancto equite. At ubi egredi venit, percussum ad portae limen superius caput, ad humum, testo disrupto, corruit, manibusque suorum deportatus, ut tugurium cuiusdam pauperculi, quod erat proximum, est ingressus, protinus spiritum exalavit. Quod Warochus audiens, et res quas hic abstulit restituit et de suo proprio multa contulit, pavore perterritus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2664.104