monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 59
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LVIII De eclesia Iciodorense in Turonico. <<< >>> LX De Nazario martyre.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LIX De virtutibus sanctorum Rogatiani, Donati ac Similini confessorum.
1 Apud urbem vero Namneticam duo sunt martyres pro Christi nomine iugulati, quorum unus Rogatianus, alter Donatus est vocitatus. Habetur ibi etiam et Similinus magnus confessor. Igitur cum supra dicta civitas tempore Chlodovechi regis barbarica vallaretur obsidione, et iam sexaginta dies in hac aerumna fluxissent, media fere nocte apparuerunt populis viri cum albis vestibus, radiantibus cereis, a basilica beatorum martyrum egredi; et ecce alius chorus huic similis de basilica procedere antestitis Similini. Cumque coniungentes se, data salutatione, orationi incubuissent, recesserunt unusquisque ad locum unde progressus fuerat, ac protinus omnis phalanga hostilis inmenso pavore exterrita, ita subito impetu a loco discessit, ut facta luce nullus ex his repperiri possit. Apparuit ante dicta virtus Chilloni cuidam, qui tunc huic exercitu praeerat. Qui necdum erat ex aqua et Spiritu sancto renatus; qui statim conpunctus corde, conversus ad Dominum, iterata nativitate progenitus, Christum esse filium Dei vivi, clara voce testatus est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104