monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 58
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LVII De Eugenio martyre. <<< >>> LIX De virtutibus sanctorum Rogatiani, Donati ac Similini confessorum.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LVIII De eclesia Iciodorense in Turonico.
1 Eclesia est vici Iciodorensis sub termino Turonicae urbis, quae plerumque sacris miraculis inlustratur, fenestras ex more habens, quae vitro lignis incluso cluduntur, quo praeclarius aedi sacratae lumen, quod mundus meruerit, subministrent. Quam eclesiam fur inportunus adgreditur, ingressusque nocte, cum omnia cerneret custodum cura tueri et nihil de sacris ministeriis quod auferret adverteret, ait intra se: 'Si aliud', inquid, 'invenire non possum, vel has ipsas quas cerno vitreas auferam'; fusoque metallo, aliquid auri conquiri sibi. Ablatis igitur dissipatisque vitreis, metallum abstulit et in pago Biturigi territurii contulit. Missumque vitrum in fornace per triduum decoquens, nullum exinde opus potuit expedire; victusque crimine, divinum super se iudicium intuens, nequaquam motus perdurat in malis. Ablatum autem a cacavo vitrum, quod in pilulis nescio quibus conversum fuerat, advenientibus negotiatoribus venundedit, ut scilicet, accepta pecunia, novus Giezi lepram perpetuam conpararet. Nam adveniente die post anni curriculum, quod hoc furtum fecerat, caput eius tumori datur; oculi quoque inflantur, ut erui a suis locis autumentur. Haec autem ei singulis annis eveniunt in die illa, qua furtum admisit. Plangitque miser vitrum, quod ex itinere, quo transmisit, non potuit revocare.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104