monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 56
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LV De Eutrope martyre. <<<     >>> LVII De Eugenio martyre.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LVI De Amarando martyre.

1 Amarandus autem martyr apud Albigensim urbem, exacto agonis fidelis cursu, sepultus vivit in gloria. Cuius, ut historia passionis declarat, sepulchrum diu vepribus sentibusque contectum latuit, sed, Domino iubente, christianis populis revelatum est, et cripta, in qua quiescebat, patefacta resplenduit. Sed cum, hostilitate inpellente, locus ille ab habitatoribus fuisset evacuatus, a longinquo venientes incolae, honorem beato martyri quasi custodi proprio nitebantur inpendere. Igitur cum cereos frequenter devotio christiana deferret, quadam die contigit, ut quidam prae longinquitate itineris incrementum ignis, quo accenderetur cereus, non exhiberet. Arreptamque silicem ferro verberat, quasi ignem eliciturus. Quod dum ageret, et crebris ictibus lapidem quatiens, nihil foci possit excutere, caelesti lampadae cereus, qui iam beato sepulchro adfixus erat, inluminatur; factumque est, ut, quae humanae non expleverant industriae, peragerentur divini nominis maiestate. Cessante humano studio, caelestia officia ministrantur, luminisque novi fulgore cereus clarificatur accensus. Quod cum populis manifestatum fuisset, incrementum foci ulterius ad accendendum lumen nullus exhibere praesumpsit. Postquam vero locus ille inhabitari ab hominibus assiduae coepit, atque ibi domos, in quibus ignis accenderetur, adessent, hoc miraculum non est ultra praestitum plebi, cum aliis miraculis frequentius inlustretur.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2664.104