monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 55
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LIV De Timotheo et Apollinare. <<<     >>> LVI De Amarando martyre.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LV De Eutrope martyre.

1 Eutropis quoque martyr Sanctonicae urbis a beato Clemente episcopo fertur directus in Galliis, ab eodem etiam pontificalis ordinis gratia consecratus est; impletoque huius officii ordine, peracta in incredulis praedicatione, insurgentibus paganis, quos auctor invidiae credere non permisit, inliso capite victor occubuit. Sed quia eo tempore, instante persecutione, neque digno loco sepultus neque a christianis debito honore veneratus est, valde datum est oblivioni, eum martyrem fore. Quod hoc ordine traditur revelatum. Post multa annorum spatia in eius honore basilica aedificata est, expletoque opere, Palladius, qui tunc sacerdotalis ordinis cathedram regebat, convocatisque abbatibus, sacros cineres in loco quem praeparaverat transferri studuit. Quod cum factum fuisset, duo ex abbatibus, reserato operturio, sanctum corpus aspiciunt contemplanturque cicatricem capitis, qua in parte defixum fuerat securis acumen. Sed ne praesens visio duceretur in irritum, etiam spiritalis haec doctrina commonuit: hilicet cum sequenti nocte stravissent sacerdotes membra quieti, apparuit per visum his duobus, dicens: 'Cicatricem quam contemplati estis in capite, scitote, me per eam martyrium consummasse'; et ex hoc, quod martyr esset, innotuit populis, quia non aderat historia passionis.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2664.104