monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 52
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LI De reliquiis sancti Symphoriani martyris. <<<     >>> LIII De sancto Valeriano martyre et socio eius.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, LII De sancto Marcello martyre.

1 De beati vero Marcelli Cavillonensis martyris virtutibus pauca ad nos mittenda memoriae monimenta venerunt, quae quamlibet parva censeantur in dictis, ad eum tamen referenda, qui haec operatur in singulis. Causa quaedam extiterat, ut Fedamius, Eunomi quondam Arverni presbiteri filius, Cavillonensim urbem adiret, idemque apud basilicam sancti martyris Marcelli hospitalem habebat, ab abbate loci victus stipendia capiens. Ipse enim quae loquor exposuit: 'Inter duos', inquid, 'viros orta fuit intentio; hisque litigantibus, in hoc lis ipsa subiit, ut eam sacramento dirimerent. Ingressique basilicam sancti martyris, elevatis homo manibus ad periurandum, cum nomen sancti voluisset ore patulo nominare, haesit vox in faucibus, nec lingua ad officium poterat reflecti. Sed ne hoc quidem parum videretur ad beati athletae gloriam, ipse cum elevatis manibus quasi aeneus totus inriguit. Tunc oratio facta pro eo absolvi diaboli arte vinctum obtenuit; ipse quoque post absolutionem sermone proprio opus suum confessus, quae neglegenter egerat emendavit'.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2664.104