monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 50
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XLIX De sepulchris sanctorum Herenei, Epipodii, Alexandri. <<< >>> LI De reliquiis sancti Symphoriani martyris.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, L De sancto Benigno martyre.
1 Benignus autem ac dominici nominis testis apud Divionensim castrum martyrio consummatus est. Et quia in magnum sarcophagum post martyrium conditus fuit, putabant nostri temporis homines, et praesertim beatus Gregorius episcopus, ibi aliquem positum fuisse gentilem. Nam rustici vota inibi dissolvebant et quae petebant velociter inpetrabant. Ad hoc ergo beati sepulchrum quidam, dum exinde multa beneficia perciperet, cereum detulit; quo accenso, domi rediit. Puerulus enim parvulus haec observans, illo abeunte discendit ad tumulum, ut ardentem cereum extingueret et auferret. Quo discendente, ecce serpens mirae magnitudinis de alia parte veniens, cereum circumcingit. Puer autem timens, sursum rediit et bis aut tertio cereum auferre temptans, obsistente angue non potuit. Talia et his similia beato pontifici nuntiata nullo modo credebat, sed magis, ne ibidem adorarent, fortiter testabatur. Tandem aliquando Dei martyr beato se confessori revelat et dicit: 'Quid', inquid, 'agis ? Non solum quod tu dispicis, verum etiam honorantes me spernis. Ne facias, quaeso, sed tegmen super me velocius praepara'. De qua ille visione concussus, beatum sepulchrum adit ibique diutissime pro ignorantia cum fletu veniam deprecatur. Et quia cripta illa, quae ab antiquis inibi transvoluta fuerat, diruta erat, rursum eam beatus pontifex reaedificavit, eleganti transvolvens opere. Sed sanctum sepulchrum, nescio qua causa faciente, foris evenit. Quod ille intus transferre cupiens, convocatis ad hoc obsequium abbates atque alios religiosos viros; in quo conventu grande miraculum beatus martyr et populis et suo praestetit confessori. Erat quippe validum, ut supra diximus, illud sarcophagum, ut talem in isto tempore nec tria paria bovum trahere possint. Cumque diutissime morarentur nec invenirent, qualiter eum intus inferrent, sanctus Gregorius, inluminatis cereis, cum grandi psallentio adprehensum a capite martyris sarcophagum, et duo presbiteri ad pedes moventes eum, in cripta habilissime detulerunt, et ubi ipsis fuit placitum, conposuerunt; quod non minimum populis spectaculum fuit. Post paucos autem annos ab euntibus in Italiam passionis eius historiam adlatam beatus confessor accepit. Sed et deinceps sanctus martyr multis se virtutibus manifestavit in populis. Nec moratus, super criptam illam basilicam magnam iussit aedificari. In proximo autem est et alia basilica, in qua Paschasia quaedam religiosa veneratur. Nam visum est eo tempore structoribus, quendam anum egressam fuisse ab ipsa basilica, nigra veste, cigneo capite vultuque decora, quae sic affata est structoribus: 'Heia, dilectissimi, perficite opus bonum; eleventur machinae, quibus erigitur haec structura, et merito acceleratur, quae talem habet exsecutorem. Nam si permitteretur, ut vestrorum oculorum acies contemplaret, nempe videbatis vobis operantibus sanctum praeire Benignum'. Haec effata, basilicam, de qua egressa fuerat, ingrediens, nulli ultra conparuit. Autumabant enim eius temporis homines, beatam ibi apparuisse Paschasiam. Super lapidem vero illum, in quo cum plumbo remisso pedes eius confixi fuerunt, factis loculis vinum aut siceram multi infundunt; unde, si aut oculi lippitudine gravati aut quaelibet vulnera fuerint peruncta, protinus, fugata infirmitate, sanantur. Quod ego evidenter expertus sum. Nam cum mihi nimia lippitudine oculi gravarentur, ex hoc sacrato unguine tactus, dolorem protinus carui. Cum autem ad Arvernam regionem lues illa inguinaria adveniret, quae sancti Galli episcopi oratione depulsa est, et in subita contemplatione parietes domorum atque eclesiarum signarentur atque caraxarentur, matri meae apparuit in visu noctis quasi vinum, quod in apothecis nostris habebatur, sanguis esset effectus. Cui lamentanti ac dicenti: 'Vae mihi, quia signata est plagae domus mea', ait ei vir quidam: 'Nosti', inquid, 'quod post pridie, quod erit in Kalendis Novembris, passio Benigni martyris caelebrabitur ?' 'Novi', ait. 'Vade', inquid, 'et vigila totam noctem in honore ac revoca missas, et liberaberis a plaga'. Expergefacta autem a somno, implevit quae sibi fuerant imperata, signatisque vicinorum domibus, domus nostra inviolata permansit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XLIX De sepulchris sanctorum Herenei, Epipodii, Alexandri. <<< >>> LI De reliquiis sancti Symphoriani martyris.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 50