monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 48
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XLVII De reliquiis sancti Saturnini. <<< >>> XLIX De sepulchris sanctorum Herenei, Epipodii, Alexandri.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XLVIII De XXXXVIII martyribus apud Lugdunum passos.
1 Quadraginta octo vero martyrum nomina, qui Lugduno passi dicuntur, haec sunt: Vettius Epagatus, Zaccharias, Macharius, Alcipiadis, Silvius, Primus, Alpius, Vitalis, Comminius, October, Philominus, Geminus, Iulia, Albina, Grata, Aemelia, Postumiana, Pompeia, Rodonae, Biblis, Quarta, Materna, Elpenipsa, Stamas. Hii autem bestiis traditi sunt: Sanctus et Maturus, Alexander, Ponticus, Blandina. Hii sunt qui in carcerem spiritum reddiderunt: Arescius, Photinus, Cornelius, Zotimus, Titus, Zoticus, Iulius, Aemelia, Gamnitae, Pompeia, Alumna, Mamilia, Iusta, Trifimae, Antonia et beatus Photinus episcopus. Quorum sancta corpora iudex iniquus igni tradi praecepit exustaque in Rodanum pulvera iussit spargi. Sed postquam haec gesta sunt, cum christiani maerorem maximum haberent, quasi deperissent beatae reliquiae, nocte apparuerunt viris fidelibus in eo loco quo igni traditi sunt stantes integri ac inlaesi. Et conversi ad viros, dixerunt eis: 'Reliquiae nostrae ab hoc collegantur loco, quia nullus periit a nobis. Ex hoc enim translati sumus ad requiem, quam nobis promisit rex caelorum Christus, pro cuius nomine passi sumus'. Haec renuntiantes viri illi reliquis christianis, gratias egerunt Deo et confortati sunt in fide, collegentesque sacros cineres, aedificaverunt basilicam mirae magnitudinis in eorum honore. Et sepelierunt beata pignora sub sancto altare, ubi se semper virtutibus manifestis cum Deo habitare declaraverunt. Locus autem ille in quo passi sunt Athanaco vocatur, ideoque et ipsi martyres a quibusdam vocantur Athanacenses.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104