monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 44
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XLIII De virtutibus martyrum Agricolae et Vitalis. <<< >>> XLV De effracto calice.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XLIV De Victore Mediolanense.
1 Magnificatur etiam apud Mediolanensium urbem Victor inclytus martyr, quod saepius vinctos ab ergastulis dissolvat captivosque liberos abire permittat. Igitur quodam tempore Apollinaris cum Victorio duce Italiam petiit, quod agunt apud urbem Romam interfectum; Apollinarem incolae loci quasi captivum retenebant, dicentes: 'Non videbis patriam tuam, sed dignas ut satelles tuus poenas exsolves'. Haec autem comminati, miserunt eum in exilio apud urbem Mediolanensim. Factum est autem, ut adveniente festivitate sancti Victoris, convenientibus populis, et hic vigiliis interesset - sub libera enim custodia absolutus adtendebatur -, prostratusque coram sacro sepulchro sancti, cum semper tum inpensius orare coepit, ut eum virtus martyris ab hoc exilio liberaret. Circa medium vero noctis egressus ab aede, audivit unum de aegenis loquentem ad alium atque dicentem: 'Quid putas, o conpauper, quae virtus sit huius martyris ? Verum dico nec fallor, quia in hac nocte quisquis captivus domino per fugam dilabitur, absolutus in patriam accedit, nec prorsus ultra repperitur'. Haec Apollinaris verba quasi auspicium ex Dei nutu missum accipiens, iterum atque iterum provolutus ad tumulum martyris, orat, ut virtute eius adiutus absque inpedimento possit abscedere. Moxque vocato puero, equum sterni praecepit, dicens: 'Hodie absolvendi sumus a vinculo isto custodiae'. Et ascendentes ita Alpium iuga, congeriorum oppleta multitudine, pertransierunt atque Arvernum perlati sunt, virtute beati martyris praeeunte, ut a nullo interrogarentur, quo tenderent vel unde venirent. Manifestumque est, eos praesidio beati martyris ab hac aerumna fuisse salvatos.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104