monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 43
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XLII De Cassiano martyre. <<<     >>> XLIV De Victore Mediolanense.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XLIII De virtutibus martyrum Agricolae et Vitalis.

1 Agricola et Vitalis apud Bononiam Italiae urbem pro Christi nomine crucifixi sunt, quorum sepulchra, ut per revelationem fidelium cognovimus, quia nondum ad nos historia passionis advenit, super terram sunt collocata. Quae cum a multis, ut fit, vel tangerentur manu vel ore oscularentur, admonitus est aedituus templi, ut inmundi ab his arcerentur. Quidam audax atque facinorosus operturium unius tumuli removet, ut scilicet aliquid de sacris auferret cineribus; missoque introrsum capite, obpraessus ab eo, vix ab aliis liberatus, confusus abscessit; nec accipere meruit, quod temerario ausu praesumpsit, sed cum maiori deinceps reverentia sanctorum adivit sepulchra. Alius quoque tributa publica deferens, sacculum pecuniae, dum iter ageret, neglegenter amisit. Adpropinquans autem civitati, recognoscit, se amisisse publicum quod ferebat. Tunc prostratus coram sepulchris beatorum, cum lacrimis deprecatur, ut perditum eorum virtute reciperet, ne ipse coniuxque ac liberi ob id captivitati subigerentur. Egressus autem foris in atrio, virum, qui hanc pecuniam in via iacentem repererat, nanctus est; scrutatusque diligenter, illius horae tempore hic sacculum invenisse se dixit, quo iste martyrum auxilium flagitavit. Horum reliquias Namacius Arvernorum episcopus devote expetiit, ut scilicet eas in eclesia, quam ipse construxerat, collocaret. Direxitque unum illuc presbiterum, qui abiens cum Dei gratia, quae petierat detulit. Regressusque cum sociis, in quinto ab Arverna urbe miliario revertentes metatum accipiunt et ad episcopum missos dirigunt, ut eis quid agant iubeat ordinare. Mane autem facto, sacerdos, admonitis civibus, cum crucibus et cereis ad occursum sanctarum reliquiarum devotissimus properat. Cumque ei presbiter offerret, ut beatas reliquias aspiceret, si iuberet, et ille: 'Mihi', inquid, 'magis est haec credere quam videre. Sic enim in Scripturis legimus sanctis, et ipse Dominus beatos illos iudicat, qui eum cum non viderint credidissent'. Hac itaque sacerdotis fide pollente, Dominus sanctos suos glorificat in virtute. Nam venientibus illis, subito contenebratum est caelum, et ecce imber umbrosus atque teterrimus super eos discendit, et tanta pluvia ibidem est diffusa, ut flumina per vias illas currere cernerentur. Verum tamen circa sancta pignora per unum valde iugerum neque una gutta visa est cecidisse. Et abeuntibus illis, pluvia eos a longe, quasi praebens obsequium, sequebatur, populum fovens, gestatores autem pignorum non attingens. Haec videns pontifex, magnificavit Dominum, qui fidei suae sic favens, talia ad sanctorum gloriam operare dignatus est. Congregatis vero civibus, cum magno gaudio atque devotione sanctam eclesiam his inlustratam pignoribus dedicavit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2664.104