monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 42
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XLI De sancto Laurentio martyre et levita. <<< >>> XLIII De virtutibus martyrum Agricolae et Vitalis.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XLII De Cassiano martyre.
1 Cassianus martyr Italiae, puerorum magnificus doctor, adveniente persecutione, ipse puerili ac tenero gregi persecutorum iudicio traditur. At illi magistri sanguinem sitientes, ceratas caput inlidunt tabellas, secantes latitudinibus stilorum punctisque minutis transverberantes membra magistri, dignum Deo martyrem effecerunt. In cuius honore hodieque tantus timor habetur, ut nullus penitus de eius rebus aliquid sit ausus attingere. Quod si fecerit, aut arripitur daemonio aut morte repentina consumitur, non tamen inmunis ab ultione recedit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104