monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 41
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XL De christiano, qui coram pagano immolante stetit. <<<     >>> XLII De Cassiano martyre.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XLI De sancto Laurentio martyre et levita.

1 Templum erat in quodam loco beati Laurenti et reliquiis et nomine consecratum, quod per incuriam longinqui temporis valde detectum erat. Quod cum renovare loci incolae vellent, silvas adeunt, incisa levigataque ligna, trabes efficiunt, inpositisque plaustris ad locum exhibent. Quibus per humum ad ordiendum extensis, una brevior est reperta; statimque sacerdotis animum, qui haec insistebat, dolor maximus attigit, et flens valde, quid ageret, quo se verteret, ignorabat. Tunc intuens roborem breviorem, ait: 'O Laurenti beatissime, appositus igni glorificate, semper pauperes fovens ac reficiens, cogita paupertatem meam, quia non est exiguitate nostrae facultas, qualiter hic alia exhibeatur'. Ilico cunctis attonitis, trabes crevit in tanto spatio longitudinis, ut necesse esset, partem magnam incidi. De qua industria plebis, beneficia perdere nefas putans, credens eam manu martyris tactam ac prolongatam, partem quae superfuerat frustratim decerpens, diversas infirmitates saepe submovit. Quod Fortunatus presbiter his versibus prosecutus est:
Laurenti, merito flammis vitalibus uste,
Qui fervente fide victor ab igne redis,
Dum templa novant breviore robore plebes,
Creveruntque trabes, crevit et alma fides;
Stipite contracto tua se mercede tetendit,
Quantum parva prius, postea caesa fuit.
Crescere plus meruit succisa securibus arbor,
Et didicit sicca longior esse coma.
Unde recisa fuit, populus fert inde salutem:
Si venit intrepidus, lumina caecus habet.
Multo plures exinde scripsit versiculos, quos ego praetermisi, hos tantum pro testimonio viri scribens. Acta sunt autem haec apud Brionas Italiae castrum. Nam vidi ego hominem, qui graviter dentium dolore laborans, acceptam de hoc ligno particulam a sacerdote, statim ut dentem attigit doloremque protenus caruit. Sed nec illud silendum putavi, quod reliquiae eius ab incendio hostilitatis ereptae, a quodam homine in Lemovicino delatae sunt. Qui cum saepius admoneretur per visum, ut easdem Aridio abbati deferret, nec iussionem impleret, ipse cum coniuge et omni familia aegrotare coepit. Tunc necessitate conpulsus, ut eas viro sancto detulit, mox sanitati restitutus abscessit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2664.104