monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXXVIII De Panchrato martyre. <<<     >>> XL De christiano, qui coram pagano immolante stetit.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXXIX De Iohanne martyre.

1 Multi quidem sunt martyres apud urbem Romam, quorum historiae passionum nobis integrae non sunt delatae. De Iohanne tamen episcopo, quoniam agon eius ad nos usque non accessit scriptus, quae a fidelibus comperi, tacere nequivi. Hic cum ad episcopatum venisset, summo studio hereticos exsecrans, eclesias eorum in catholica dedicavit. Quod cum Theodericus rex comperisset, furore succensus, quia esset sectae Arrianae deditus, iussit gladiatores per Italiam dirigi, qui universum, quotquot invenissent, catholicum populum iugularent. Haec audiens beatus Iohannes, ad regem, ne haec fierent, depraecaturus accessit. A quo cum dolo susceptus, alligavit eum et posuit in carcerem, dicens: 'Ego te faciam, ne audeas contra sectam nostram amplius musitare'. Positus vero sanctus Dei in carcerem, tantis adtritus est iniuriis, ut non post multum tempus spiritum exalaret; obiitque in carcere cum gloria apud urbem Ravennam. Domini autem misericordia statim ultionem super regem inprobum inrogavit; nam subito a Deo percussus, plagis magnis exinanitus interiit, suscepitque protinus perpetuum gehennae flammantis incendium.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2664.104