monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXXIV De Bartholomeo apostolo. <<< >>> XXXVI De aqua fontis eius virtute reducta.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXXV De sancto Clemente episcopo et martyre.
1 Clemens martyr, ut in passione eius legitur, anchora collo eius suspensa, in mari praecipitatus est. Nunc autem in die solemnitatis eius recedit mare per trea milia; siccumque gradientibus iter praebens, usque ad sepulchrum martyris pervenitur. Ibique vota reddentes, orantes populi, regrediuntur ad litus. Factum est autem, ut in una solemnitatum mulier cum filio parvulo in loco accederet. Aepulante autem ea post acta solemnia, obdormivit infans. Dum autem haec agerentur, ecce sonus subito factus est accedentis pelagi. Dehinc oblita mulier subolis sui, coepit velociter cum reliquo populo petere ripam. Igitur insequenti maris accessu, postquam ad litus venerat, meminit se filium reliquisse. Tunc cum fletu magno deiecta terris, miseram se clamitans, litora vocibus replebat atque discurrebat per circuitum riparum, si forte enecatam prolem eiectamque litori quis conspicasset. Sed cum nihil inveniret indicii, tandem consolata a propinquis, ad propria reducitur, totum annum in luctu ac lamentatione deducens. Recurrente autem anni circulo, venit iterum ad expectandam martyris solemnitatem, fortassis de infantulo aliqua invenire possit indicia. Quid plura ? Recedente mare, anticipat omnes ad ingrediendum, et ipsa prima praecedit ad tumulum. Cumque prostrata solo orationem explesset, erecta sursum, genis ubertim fletuum imbribus madefactis, dum divertit in parte altera vultum, aspicit filium in eo loco, ubi eum dormientem reliquerat, in ipso adhuc sopore teneri. Aestimans autem, eum esse defunctum, accedit comminus, quasi collectura cadaver exanime; sed cum eum dormire cognovisset, excitatum velociter, expectantibus populis, incolomem levavit in ulnis. Interrogansque inter oscula, ubi per anni fuisset spatia, nescire se ait, si annus integer praeterisset; tantum dormisse se suavi sopore in unius noctis spatio aestimabat.
Gregorius Turonensis HOME
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik