monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXXIII De reliquias sancti Stephani martyris. <<<     >>> XXXV De sancto Clemente episcopo et martyre.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXXIV De Bartholomeo apostolo.

1 Bartholomeum apostolum apud Asiam passum agonis ipsius narrat historia. Post multorum vero annorum spatia de passione eius, cum iterum christianis persecutio advenisset, et viderent gentiles, omnem populum ad eius sepulchrum concurrere eique deprecationes assiduae, incensa deferre, invidia inlecti, abstulerunt corpus eius, et ponentes eum in sarcophagum plumbeum, proiecerunt illud in mari, dicentes, quia: 'Non seducis amplius populum nostrum'. Sed providentia Dei cooperante per secretum operis eius, sarcophagum plumbeum a loco illo aquis subvehentibus sublevatum, delatum est ad insolam vocabulo Lyparis. Revelatumque est christianis, ut eum collegerent; collectumque ac sepultum, aedificaverunt super eum templum magnum. In quo nunc invocatus, prodesse populis multis virtutibus ac beneficiis manifestat.
Gregorius Turonensis HOME