monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXXII De virtute basilicae, in qua postea translatus est. <<<     >>> XXXIV De Bartholomeo apostolo.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXXIII De reliquias sancti Stephani martyris.

1 Stephanus autem primus vel diaconus eclesiae sanctae vel martyr apud Hierusolymam, sicut sacra apostolorum narrat historia, pro nomine sancto Christi, quem a dextris virtutis spiritali contemplatione cernebat, lapidibus est obrutus, pro persecutoribus ipsam supplicans maiestatem. Denique erat oratorium apud urbem Turonicam, ab antiquis eius nomine dedicatum, quem nos parumper iussimus prolongari. Quod cum factum fuisset, et altare ut erat integrum in ante promovimus. Requirentes vero in loculo, nihil de pignoribus sanctis, quod fama ferebat, repperimus. Tunc misi unum ex abbatibus, ut ab oratorio domus eclesiasticae nobis eius reliquias exhiberet, oblitus tamen clavem capsae porrigere, quae cingulo dependebat. Veniens vero abba, ablatum ab armario sigillum, capsam repperit obseratam. Quid faceret, quid ageret, in ambiguo dependebat. Si ad me rediret, longum erat venire et reverti; si ipsam capsam exhiberet, molestum mihi esse noverat, quia multorum ibi sanctorum pignora tenebantur; si non faceret, iussionem quam acceperat non implebat. Quid multa ? Dum capsam in manu dubitans reteneret, resilientibus cum sonitu repaculis, capsam aspicit reseratam. Tunc cum gratiarum actione adsumptas reliquias non sine grandi admiratione nobis exhibuit, quas nos, dictis missis, Domino iubente, plantavimus. Regressus autem post multos dies ad urbem, capsam repperi, reducto pessulo, sicut reliqueram, obseratam. Pars enim beati sanguinis sacrosancti levitae huius, sicut celebre fertur, in altari Biturigae eclesiae contenetur. Quidam autem tempore Felicis episcopi vicinos suos quodam pro crimine inpetebat; quos cum plerumque verbis procacibus lacessiret ac iudicio publico provocaret, decretum est sententia primorum urbis, ut se ab hac noxa qui inpetebantur sacramento purgarent. Ingressique in huius memoratae aedis altare, cum elevatis manibus sacramenta proferrent, prosecutor causae periurasse eos clara voce testatur. Statimque elevatis in sublimi pedibus, in aera excutitur ac, inliso capite in pavimento, pene exanimes circumstanti turba conspicitur. Post duarum fere horarum spatium cum ad liquidum putaretur spiritum exalare, apertis oculis crimen fatetur, se iniuste fatigasse homines vel proclamasse noxios declaravit; sicque laxatis insontibus, manifestato nocente, virtus beati perpatuit. Apud Burdegalinsim autem urbem anus quaedam gravata senio, sed fide mentis integrae sublevata, cui mos erat in sanctorum basilicis, misso oleo, lignos accendere, ut hoc negotium ageret, nocte dominica beati Petri apostoli basilicam ingressa est. Huius enim altaris posita in altum pulpita locatum habetur, cuius pars inferior in modum criptae ostio clauditur, habens nihilominus et ipsa cum sanctorum pignoribus altare suum. In hac venerabilis mulier ad accendendum, ut diximus, lumen devota discendit, unam tantummodo habens puellulam in comitatu suo. Quod opus dum ageret, et nox adveniens mundum tenebris operuisset, accedentes clerici, dictis psalmorum capitulis, obserato criptae ostio, discesserunt, ignorantes introrsum esse mulierem. At illa, accenso lumine, ad ostium properat, ut egrederetur. Quod cum clausum esse sensisset, voces emittit, qui ei aperire debeat ex nomine vocat. Sed cum non esset vox prae senio ita valida, quae possit penetrare haec claustra; at ubi se sensit a nullo audiri, prostrata in pavimento quievit, dicens: 'Deprecer pro peccatis meis et populi Dominum omnium creatorem, quoadusque veniat, qui reserare debeat huius aedis ingressum'. In qua oratione excubans, vidit circa medium fere noctis, patefactis ostiis, omnem basilicam inmenso lumine effulgere. Et ecce chorus psallentium, qui ingressus basilicam! Postquam, dicta Gloria Trinitati, psallentii modolatio conquievit, audivit viros conquerentes inter se atque dicentes: 'Moram nobis sanctus levita facit Stephanus. Iam enim alias debebamus adire basilicas et non possumus, nisi ille prius qui praestolatur adveniat'. Haec enim crebre repetentibus, advenit vir subito in veste alba, cuius personam omnis illa venerans multitudo salutavit humiliter, dicens: 'Benedic nobis, sacer ac sanctae levita Stephane'. At ille iterum salutans, data oratione, interrogatus ab eis, cur a visitatione locorum sanctorum paululum retardasset, respondit: 'Navis enim in mari periculum dimersionis incurrerat, ibique invocatus adsteti, erutamque, ecce adsum! Et ut ipsi probetis esse vera quae loquor, vestimentum, quod indutus sum, adhuc guttis stillantibus marinis, fluctibus cernitur umectatum'. Haec mulier, cum tremore magno opprimens pavimentum, intente suspiciebat. Quibus discedentibus, rursum ostiis divinitus obseratis, haec ad locum in quo sanctus steterat accedens, sudario guttas, quae in pavimentum delapsae fuerant, diligenter collegit et Bertchramno, qui tunc episcopatu urbem regebat, manifestavit. Quod ille cum gaudio et admiratione magna suscipiens, secum retenuit. De hoc enim sudario multi infirmi sanitatem experti sunt, ac plerumque et ipse pontifex de eo decerpens pignora, ubi eclesias consecrabat, fideliter collocavit. Haec autem ab ipsius episcopi relatu cognovimus.
Gregorius Turonensis HOME



Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXXII De virtute basilicae, in qua postea translatus est. <<<     >>> XXXIV De Bartholomeo apostolo.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33