monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 32
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXXI De sepulchro Thomae apostoli. <<< >>> XXXIII De reliquias sancti Stephani martyris.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXXII De virtute basilicae, in qua postea translatus est.
1 In supradicta igitur urbe, in qua beatos artus diximus tumulatos, adveniente festivitate, magnus adgregatur populorum coetus, ac de diversis regionibus cum votis negotiisque venientes, vendendi conparandique per triginta dies sine ulla thelonei exactione licentia datur. In his vero diebus, qui in mense habentur quinto, magna et inusitata populis praebentur beneficia. Non scandalum surget in plebe, non musca insedit mortificatae carni, non latex deest sitienti. Nam cum ibi reliquis diebus plus quam centinum pedum altitudine aqua hauriatur a puteis, nunc paululum fodias, affatim limphas exuberantes invenies; quod non ambigitur virtute haec apostoli inpertiri. Decursis igitur festivitatis diebus, theloneum publico redditur, musca quae defuit adest, propinquitas aquae dehiscit. Dehinc emissa divinitus pluvia ita omne atrium templi a sordibus et diversis squaloribus, qui per ipsa solemnia facti sunt, mundat, ut putes, eum nec fuisse calcatum.
Gregorius Turonensis HOME