monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXX De sepulchro Andreae apostoli. <<<     >>> XXXII De virtute basilicae, in qua postea translatus est.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXXI De sepulchro Thomae apostoli.

1 Thomas apostolus secundum historiam passionis eius in Indiam passus declaratur. Cuius beatum corpus post multum tempus adsumptum in civitatem, quam Syri Aedissam vocant, translatum est, ibique sepultum. Ergo in loco regionis Indiae, quo prius quievit, monasterium habetur et templum mirae magnitudinis diligenterque exornatum atque conpositum. In hac igitur aede magnum miraculum Deus ostendit. Lignus etenim inibi positus atque inluminatus, ante locum sepulturae ipsius perpetualiter die noctuque divino nutu resplendet, a nullo fomento olei scirpique accipiens; neque vento extinguitur neque casu dilabitur neque ardendo minuitur, habetque incrementum per apostoli virtutem, qui nescitur ab homine, cognitum tantum habetur divinae potentiae. Hoc Theodorus, qui ad ipsum locum accessit, nobis exposuit.
Gregorius Turonensis HOME