monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXVIII De Paulo apostolo. <<< >>> XXX De sepulchro Andreae apostoli.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXIX De Iohanne euangelista.
1 Iohannes vero apostolus et euangelista Dei post peractum tam agonis legitimi quam praedicationis saluberrimae cursum vivus descendens in tumulo, operire se humo praecepit. Cuius nunc sepulchrum mannam in modum farinae hodieque eructat, ex qua beatae reliquiae per universum delatae mundum, salutem morbidis praestant. Hic est Iohannes, quem Dominus plus quam ceteros dilexit apostolos, qui tantae caritatis amore praelatus est, ut super ipsum sacri corporis pectus accumbens, mysteriorum caelestium hauriret arcana. Ipsi etiam Dominus noster gloriosam genetricem quasi peculiari quodam modo discipulo in ipsa passionis hora in cruce pro mundi salute positus commendavit. De hoc enim et post resurrectionem dixit: Sic eum volo manere, donec veniam. In Epheso autem habetur locus, in quo hic apostolus euangelium, quod ex eius nomine in eclesiam legitur, scripsit. Sunt autem in summitate montis illius proximi quattuor sine tecto parietes. In his enim orationi insistens, Dominum assiduae pro delictis populi deprecans, morabatur; obtenuitque, ne in loco illo imber ullus descenderet, donec ille euangelium adimpleret. Sed et usque hodie ita praestatur a Domino, ut nulla ibi descendat pluvia, neque imber violentus adveniat. In ea urbe Maria Magdalenae quiescit, nullum super se tegumen habens. In ea et septem dormientes habentur, de quibus aliqua, Domino iubente, in posterum narraturi sumus. In hac et idolum Dianae fuit ab apostolo Paulo distructum. Sed ad coepta redeamus.
Gregorius Turonensis HOME