monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 25
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXIV De his qui non dederunt honorem loci illius. <<<     >>> XXVI De sepulchro Iacobi apostoli.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXV De eo qui cultrum loci illius furavit.

1 Ergo, quia fons ille divino nutu, ut supra diximus, ad officium baptizandi repletur, et quia, cum conpletus fuerit, avide ex hoc populus haurire festinat, quidam, accepto vasculo, presbitero, qui hanc aquam ministrabat, porrexit ad conplendum. Quod dum conplet senior, hic inter conpraementes turbas manum alterius extendit ad balteum cultrumque furavit. Quem vagina reconditum, manus extendit ad accipiendam hydriam, quam tradiderat presbitero. Qua accepta, amotus in parte alia, neque unam guttam aquae in eam potuit repperire. Tunc confusus valde et sibi ob furti causa haec evenisse cognoscens, homini cultrum, quem furaverat, reddidit; et sic iterum porrecta laguena, plenam aquae recepit. Est enim populus ille hereticus: qui videns haec magnalia, non conpungitur ad credendum, sed semper callide divinorum praeceptionum sacramenta nequissimis interpretationum garrulationibus non desinit inpugnare; sed virtus Domini diversam partem distruit et confundit.
Gregorius Turonensis HOME