monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXIII De fontibus Hispaniae. <<<     >>> XXV De eo qui cultrum loci illius furavit.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXIV De his qui non dederunt honorem loci illius.

1 Quidam vero ex hereticis Deum non metuens neque venerationem praestans huic loco sancto neque credens corde miraculum, quod in eo Dominus ad corroborandam suorum fidem praestare dignatur, non silebo. Venit cum turba equorum, solutaque inpedimenta, iussit in basilicam poni equitibusque in ea praesepia praeparari, inridens miser quae de hoc loco narrabantur ab incolis. Igitur media nocte praetereunte, a febre corripitur ac pene exanimes et tardius quam debuerat paenitens exclamat, equites ab aede expelli. Erat enim ei, sub rege licet, magna tamen in illa regione potestas. Expulsis quoque a basilica sancta equitibus, ad se conversus, coepit dentibus proprium lacerare corpusculum, nec prorsus retenere a suis ob nimiam poterat debachationem. Tandemque oppressus, inter suorum manus spiritum exalavit. Denique Theodegisilus huius rex regionis, cum vidisset hoc miraculum, quod in his sacratis Deo fontibus gerebatur, cogitavit intra se, dicens, quia: 'Ingenium est Romanorum' - Romanos enim vocitant nostrae homines relegionis -, 'ut ita accedat, et non est Dei virtus'. Veniens vero ad annum sequentem, ostium sigillis suis cum episcopi sigillo munivit, posuitque custodes in circuitu templi, si forte aliquem deprehendere possit fraudis alicuius conscium, per cuius ingenium in fontibus aqua succederet. Similiter et in alium fecit annum. Tertio vero convocata virorum multitudine, fossas in circuitu basilicae fieri iussit, ne forte togis occultis limphae deducerentur in fonte. Fueruntque fossae in profundo vicinum quinum pedum, in latitudine vero quindecinum. Sed nihil abditum potuit repperiri. Tamen vitae finem faciens, et credo pro huius inquisitionis temeritate, anni sequentis diem, quo hoc mysterium celebrabatur, videre non meruit, eo quod arcanum virtutis divinae investigare praesumpsit. Habentur autem in ea reliquiae sancti Stephani levitae.
Gregorius Turonensis HOME