monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXI De Iudaeo, qui iconicam Christi furavit. <<< >>> XXIII De fontibus Hispaniae.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXII De alia pictura Christi domini.
1 Est et apud Narbonensim urbem in eclesia seniore, quae beati Genesii martyris reliquiis plaudit, pictura, quae Dominum nostrum quasi praecinctum lenteo indicat crucifixum, quae pictura dum assiduae cerneretur a populis, apparuit cuidam Basileo presbitero per visum persona terribilis, dicens: 'Omnes vos obtecti estis variis indumentis et me iugiter nudum aspicitis. Vade quantotius, operi me vestimento!' Et presbiter non intellegens visionem, data die nequaquam ex ea re memoratus est. Rursumque apparuit ei; sed et illud parvi pendit. Post tertium autem diem secundae visionis, gravibus excruciatum verberibus, ait: 'Nonne dixeram tibi, ut operires me vestimento, ne cernerer nudus; et nihil ex hoc a te actum est ? Vade', inquid, 'et tege lenteo picturam illam, in qua crucifixus appareo, ne tibi velox superveniat interitus'. At ille commotus et valde metuens, narravit ea episcopo, qui protenus iussit desuper velum expandi. Et sic obtecta nunc pictura suspicitur. Nam etsi parumper detegatur ad contemplandum, mox dimisso velo contegitur, ne detecta cernatur.
Gregorius Turonensis HOME