monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 21
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XX De miraculis statuae apud urbem Phaniadam. <<< >>> XXII De alia pictura Christi domini.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XXI De Iudaeo, qui iconicam Christi furavit.
1 Nam et isto nunc tempore per credulitatem integram tanto Christus amore diligitur, ut, cuius legem in tabulis cordis credentes populi retenent, eius etiam imaginem ad commemorationem virtutis in tabulis visibilibus pictam per eclesias ac domos adfigant; sed et in hoc inimicus semper humani generis aemulus extat. Nam Iudaeus quidam, cum huiuscemodi imaginem in tabulam pictam ac parieti adfixam in eclesia saepe vidisset, ait: 'Ecce seductorem illum, qui nos genusque nostrum humiliavit!' Et sic nocte veniens, telo ipsam imaginem verberat, elisamque de pariete, opertam veste, ad domum portans, flammis parat exurere. Sed res mira apparuit, quae de virtute Dei non potest ambigeri. Nam de vulnere, ubi imago transfossa fuerat, sanguis effluxit. Quod ipse iniquus spiculator obpletus furore non sensit. Cum autem per obscurae noctis tenebras domum suam fuisset ingressus, lumine adhibito, cernit se totum sanguine cruentatum, timensque, ne scelus suum patefieret, abiectam a se tabulam abdidit in obscuris; nec ausus est ultra contingere, quod inique praesumpsit auferre. Venientes autem christiani diluculo ad domum Dei, iconicam non inveniunt, stupentesque ac requirentes quod fuerat factum, cruoris vestigia deprehendunt. Quod sequentes, ad domum Iudaei accedunt. Denique sciscitati de tabula, nihil certi cognoscunt. Requirentes autem eam sollicitae, in angulo cellulae Iudaei repperiunt; quam eclesiae redditam, furem lapidibus obruerunt.
Gregorius Turonensis HOME