monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 20
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XIX De eclesia, in qua sanctae Mariae reliquiae cum Iohannis baptistae infra urbem Turonicam. <<< >>> XXI De Iudaeo, qui iconicam Christi furavit.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XX De miraculis statuae apud urbem Phaniadam.
1 Igitur, ut diximus, in ipso primo Iordanis egressu Phaniada civitas sita est, in qua habetur statua ex electro purissimo fabricata, in qua Redemptoris nostri forma dicitur esse expressa. Nam, ut plerosque audivi, qui eam contemplati fuerant, mira claritas in eius facie contenetur. Sed ne cui videatur absurdum, narrare quae de ea Caesariensis refert Eusebius non pigebit. Ait enim: Mulierem, quam sanguinis profluvio laborantem a Salvatore curatam euangelia tradiderunt, huius urbis civem constat fuisse, domusque eius in ea etiam nunc ostenditur. Pro foribus vero domus ipsius basis quaedam in loco editiore collocata monstratur, in qua mulieris ipsius velut genibus provolutae palmasque suppliciter tendentis imago aerea videtur expraessa. Adstat vero alia aerea nihilhominus fusa statua habitu viri stola compte circumdati et dextram mulieri porregentis. Huius ad pedem statuae in basi est herba quaedam, nova specie nascitur. Quae cum exorta fuerit, excrescere usque ad stolae illius aereae indumenti fimbriam solet. Quam cum summo vertice crescens herba contigerit, vires inde ad depellendos omnes morbos languoresque conquiret, ita ut, quaecumque fuerit illa infirmitas corporis, haustu exiguo madefacta salutaris graminis depellatur; nihil omnino virium gerens, si, antequam aereae fimbriae summitatem crescendo contigerit, decerpatur. Hanc statuam ad similitudinem vultus Iesu formatam tradebant; quae permansit etiam ad nostra usque tempora, sicut ipsi oculis nostris inspeximus. Et nihil mirum, si sibi qui ex gentibus crediderunt pro beneficiis, quae a Salvatore fuerant consecuti, huiusmodi velut munus videbantur offerre, cum videamus etiam nunc et apostolorum Petri vel Pauli et ipsius Salvatoris imagines designari tabulasque depingi. Haec Eusebius retulit.
Gregorius Turonensis HOME