1 In urbe autem Turonica est eclesia sanctae Mariae virginis ac Iohannis baptistae nomine consecrata, in qua periuribus ultio divina apparuit. Ad se autem reversus dolum periurii, quod occultabat, publice patefecit. Vidimus enim et nos quosdam de Turonicis in loco eodem periurasse, qui ita divino iudicio condemnati sunt, ut in ipsius anni curriculo finirentur a saeculo.