monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XVII De aquis Levidae urbis. <<< >>> XIX De eclesia, in qua sanctae Mariae reliquiae cum Iohannis baptistae infra urbem Turonicam.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XVIII De reliquias beatae Mariae.
1 Nam vidi ante hoc tempus hominem Iohannem nomine, qui a Galliis leprosus abierat, et in ipso loco, quo Dominum diximus baptizatum, aiebat se per annum integrum commoratum fuisse. Qui assiduae abluebatur in amne; sed redditus pristinae incolomitati, reformata in melius cute, sanatus est. Hic reliquias beatae Mariae ab Hierusolymis accipiens, revertebatur in patriam; sed prius Romam abire disposuit. Verum ubi altas Italiae solitudines est ingressus, incidit in latrones. Nec mora, spoliatur ab indumentis; et ipsa quoque capsa, in qua beata gestabat pignora, capitur. Exaestimantes enim inimici illi auri ibidem sestertias adgregatas, effracta clave, omnia rimantur intente. Sed cum nihil in eam pecuniae repperissent, extracta pignora in ignem proiciunt, caesoque homine, discesserunt. At ille semivivus exsurgens, ut vel cineres exustorum collegeret pignorum, invenit super carbones accensos inlaesas iacere reliquias; ipsumque lenteum, quo involutae erant, ita admiratur integrum, ut non putaretur prunis iniectum, sed eum ex aquis absconditum. Collegitque cuncta cum gaudio, et viam quam pergebat ingressus, usque ad Gallias pervenit incolomis. Multos enim vidimus, qui vel in Iordane vel in aquis Levidae urbis tincti, ab hoc fuerant morbo mundati.
Gregorius Turonensis HOME