monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XVI De Iordane fluvio. <<<     >>> XVIII De reliquias beatae Mariae.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XVII De aquis Levidae urbis.

1 Sunt autem et ad Levidam civitatem aquae calidae, in quibus Hiesus Nave lavare solitus erat, ubi similiter leprosi mundantur. Est autem ab Hiericho duodecim milia. Prope autem Hiericho habentur arbores, quae lanas gignunt. Exhibent enim poma in modum cucurbitarum, testa in circuitu habentes dura, intrinsecus enim plena sunt lanae. Et de his enim ferunt ipsi Hiesu Nave solere fieri indumenta. Sed et hodieque tales exhibent lanas, ex quibus nos a quibusdam delatas vidimus et admirati sumus vel candorem vel subtilitatem earum. Quidam autem cum ad periurandum in hac eclesia fuisset ingressus, at ubi manus ante altare stans sursum extulit, ut sacramentum mendax proferret, statim resupinus ruens, ita caput in pavimentum conlisit, ut vix vel vivens erigi potuisset. Ad se autem reversus dolum periurii, quod occultabat, publice patefecit.
Gregorius Turonensis HOME