monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17 > 16
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XV De reliquias sancti Iohannis Alangaviense vici. <<< >>> XVII De aquis Levidae urbis.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XVI De Iordane fluvio.
1 Et quia Iohannis baptistae meminimus, dignum est, ut de Iordane aliqua memoremus. Igitur a monte Phanio duo consurgunt fontes, quorum unus Ior, alter Dan vocitatur; qui ab utraque parte Phaniadae urbis, quae prius Caesarea Philippi vocabatur, descendentes, sub ipsa urbe tam fluentis coniuncti quam nomine uno Iordanem efficiunt, qui usque Hiericho civitatem et ultra defluit. In eo habetur locus, in quo Dominus baptizatus est. In uno etenim reflexu aqua ipsa revolvitur, in qua nunc leprosi mundantur. Cum autem advenerint, saepius lavantur in flumine, donec ab infirmitate purgentur. De publico tamen dum ibi commorati fuerint, victum accipiunt; sanati autem ad propria discedunt. Ipse quoque Iordanis ab eo loco in quinto miliario mari commixtus Mortuo nomen amittit. Mare enim Mortuum ab hoc dicitur, eo quod ab incendio Sodomae vel reliquarum urbium est versatum, et aqua ipsa asphaltro permixta est; unde a nonnullis mare Asphaltri appellatur. In quo qui natare nescit super aquam fertur, et circa eum sulphur adhaeret.
Gregorius Turonensis HOME