monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 15
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XIV De reliquias sancti Iohannis infra monasterium Sancti Martini positas. <<< >>> XVI De Iordane fluvio.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XV De reliquias sancti Iohannis Alangaviense vici.
1 Sub huius urbis territurio apud vicum Alangaviensim mulier quaedam ex incolis, conspersam dominica die farinam, panem formavit, quem, segregatis prunis, cinere ferventi contegit decoquendum. Quod cum fecisset, protenus ei manus dextera divino igne succensa coepit exuri. At illa vociferans ac plangens, basilicam huius vici, in qua reliquiae beati Iohannis retenentur, expetiit. Et oratione fusa, vovit in hac die divino nomini consecratam nullam operam exercere, nisi tantum orationi vacare. Nocte vero sequenti fecit cereum in altitudinem status sui. Tunc in oratione pernoctans, tentum tota nocte manu propria cereum, restinctis ardoribus, incolomis est egressa.
Gregorius Turonensis HOME