monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 14
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XIII De reliquias sancti Iohannis apud urbem Mauriennam delatas. <<< >>> XV De reliquias sancti Iohannis Alangaviense vici.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XIV De reliquias sancti Iohannis infra monasterium Sancti Martini positas.
1 Apud Toronicam vero urbem in oratorium atrii beati Martini, dum ipsius praecursoris reliquias collocaremus, caecus quidam, amminiculo deducente, lumen recepit. Inerguminus vero obtestans virtutem beati Iohannis Martinique antestitis, expulso purgatus est daemone. In hoc oratorium una puellarum, cui officium erat lychni fomenta conponere, adveniens cum cereo, ut haec ageret, est ingressa; conpositumque lychnum atque accensum, adtracta ad se funem, sublimavit in altum, plexisque in nexum laqueis ad parietis clavum, abscessit. Quae dum redit, cereus, quem manu gerebat, extinguitur, regressaque velociter ad cicendilem, cereum non attingebat inluminare neque laqueum funis absolvere. Dum ambigua de ac causa penderet, subito delapsa a cicendile flamma cereum in manu eius inluminavit; et sic officio luminis praeeunte, quo voluit ivit. Ferunt autem in hoc oratorium a lychno oleum ebullire. Habentur enim et ibi reliquiae sanctae crucis.
Gregorius Turonensis HOME