monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 51 > 11 > 27 > 42 > 17 > 23 > 3 > 25 > 5 > 18 > 27 > 2 > 12 > 17 > 23 > 14 > 31 > 50 > 25 > 13 > 26 > 100 > 39 > 4 > 12 > 14 > 19 > 31 > 13 > 21 > 18 > 10 > 26 > 19 > 2 > 38 > 15 > 2 > 10 > 18 > 28 > 11 > 2 > 2 > 21 > 69 > 43 > 22 > 16 > 21 > 28 > 27 > 17 > 2 > 23 > 3 > 69 > 21 > 49 > 25 > 15 > 22 > 81 > 16 > 34 > 21 > 2 > 6 > 47 > 15 > 12 > 14 > 11 > 31 > 18 > 46 > 13 > 21 > 81 > 26 > 75 > 88 > 15 > 24 > 2 > 11
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, X De incendio per virtutem reliquiarum sanctae Mariae. <<<     >>> XII De gemma Vasatensibus nata divinitus.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XI De Iohanne baptista et reliquias eius apud Vasatensem.

1 Iohannes vero baptista astu Herodis per Herodiaden, uxorem fratris, in carcere conligatur. Tunc temporis a Galliis matrona quaedam Hierusolymis abierat pro devotione, tantum ut Domini et Salvatoris nostri praesentiam mereretur. Audivit autem, quod beatus Iohannes decollaretur; cursu illuc rapido tendit, datisque muneribus, supplicat percussori, ut eam sanguinem defluentem collegere permitteret non arceri. Illo autem percutiente, matrona concam argenteam praeparat, truncatumque martyris caput, cruorem devota suscepit; quam diligenter in ampullam positum, patriae detulit et apud Vasatensem urbem, aedificata in eius honore eclesia, in sancto altare collocavit.
Gregorius Turonensis HOME