monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 66 > 2 > 27 > 31 > 62 > 17 > 11 > 40 > 15 > 29 > 23 > 13 > 56 > 25 > 42 > 27 > 26 > 2 > 57 > 12 > 70 > 17 > 14 > 94 > 28 > 23 > 31 > 66 > 11 > 39 > 25 > 85 > 50 > 19 > 13 > 62 > 12 > 14 > 61 > 31 > 42 > 54 > 15 > 29 > 21 > 26 > 27 > 56 > 13 > 17 > 50 > 10 > 22 > 23 > 39 > 26 > 1 > 12 > 25 > 70 > 14 > 16 > 58 > 11 > 31 > 19 > 42 > 2 > 39 > 27 > 85 > 50 > 13 > 17 > 19 > 61 > 54 > 23 > 10
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, IX De puero in igne iactato. <<< >>> XI De Iohanne baptista et reliquias eius apud Vasatensem.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, X De incendio per virtutem reliquiarum sanctae Mariae.
1 Huius beatae virginis reliquias cum sanctorum apostolorum vel beati Martini quadam vice super me in cruce aurea positas exhibebam. Cumque per viam graderemur, conspicio haud procul a via hospiciolum cuiusdam pauperis incendio concremari. Erat autem a foliis, quae ignibus maxima praestant fomenta, contectum. Currebat miser cum liberis et uxore aquam deportans, sed flammae non mitigabantur. Tunc extractam a pectore crucem elevo contra ignem; mox in aspectu sanctarum reliquiarum ita cunctus ignis obstipuit, acsi non fuisset accensus.
Gregorius Turonensis HOME