monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, VIII De mirabilibus basilicae sanctae Mariae. <<< >>> X De incendio per virtutem reliquiarum sanctae Mariae.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, IX De puero in igne iactato.
1 Quid igitur in Oriente actum fuerit, ad conroborandam fidem catholicam non silebo. Iudaei cuiusdam vitrarii filius, cum apud christianos pueros ad studia litterarum exerceretur, quadam die, dum missarum festa in basilica beatae Mariae celebrarentur, ad participationem gloriosi corporis et sanguinis dominici cum aliis infantibus infans Iudaeus accessit. Quod sanctum adsumptum, gaudens ad domum patris revertitur; illoque operante, inter amplexos et oscula quae acceperat cum gaudio refert. At ille Christo domino ac suis legibus inimicus ait: 'Si cum his infantibus communicasti, oblitus paterna pietate, ad ulciscendam Moysaicae legis iniuriam parricida in te durus exsistam'. Et adprehensum puerum in os fornacis ardentis proiecit, adiectaque ligna, quo vehementius exureretur, insistit. Sed non defuit illa misericordia, quae tres quondam Hebraeos pueros Chaldaico in camino proiectos nube rorolenta resperserat. Ipsa enim et hunc inter medios ignes, prunarum moles iacentem prorsus consumi non patitur. Licet cum audisset mater, quod scilicet filium communem pater deliberasset exurere, cucurrit ad liberandum eum. Sed cum vidisset incendia ab ore fornacis patulo, huc sive illuc, flamma dominante, respergi, ornatum capitis ad terram proiecit, diffusaque caesarie, se miseram clamitans, civitatem vocibus impletur. Quod cum christiani, quid actum fuerat, didicissent, concurrunt omnes ad tam iniquum spectaculum, retractisque ignibus ab ore fornacis, inveniunt puerum quasi super plumas mollissimas decumbentem. Quo extracto, admirantur omnes inlaesum; clamoribus locus ille repletur, et sic Deum omnis populus benedicit. Conclamant etiam, ut auctorem huius sceleris in ipsas proicerent flammas. Proiectum autem ita totum ignis absorbuit, ut vix de ossibus eius parvum quodammodo relinqueretur indicium. Interrogantes autem infantulum christiani, quale ei inter ignes fuisset umbraculum, ait: 'Mulier, quae in basilicam illam, ubi panem de mensa accepi, in cathedra resedens, parvulum in sinu gestat infantem, haec me pallio suo, ne ignis voraret, operuit'. Unde indubitatum est, beatam ei Mariam apparuisse. Agnitam ergo infans fidem catholicam, credidit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ac salutaribus aquis ablutos una cum genetrice sua denuo sunt renati. Multi Iudaeorum exemplo hoc in urbe illa salvati sunt. Monasterium valde magnum in Hierusalem non modicam habens congregationem, in quo tam loco devotio populi saepe plurima confert, verum etiam ab imperatoris iussu ibi non minima largiuntur. Accidit autem quodam tempore, ut prae paenuria aegestatis valde eis victus necessaria defecerant. Congregatio enim garrula monachorum, cum una atque alia die refectionis alimoniam non caperet, vociferant ad abbatem, dicentes: 'Largire cibos, aut permitte discedere unumquemque in loco, quo vitam propagare possit, alioquin nec te consulto abscedimus, ne pereamur a fame'. Haec his dicentibus, ait abba: 'Oremus, fratres dilectissimi, et Dominus ministrabit nobis cibos. Nec enim potest fieri, ut deficiat triticum in eius monasterium, quae frugem vitae ex utero pereunti intulit mundo'. Quibus vigilantibus nocte tota ac psallentibus, mane orto, ita reppereunt cuncta horraeorum habitacula repleta tritico, ut vix vel deserrari ostium possit. Accepto autem cibo, gratias egerunt Deo. Post multos vero annos iterum deficiente cibo, clamaverunt monachi ad abbatem, qui ait: 'Vigilemus ac deprecemur Dominum, et forsitan transmittere dignabitur alimenta'. Denique prosternuntur ad pavimentum templi. Vigilantes itaque noctem in psalmis hymnisque, canticis spiritalibus, cumque se post matutinos somnum dedissent, venit angelus Domini et posuit super altare multitudinem innumeram auri. Erant enim ostia aedis obserata. Exsurgentibus autem mane abbatem cum monachis, ad caelebrandum cursum, viderunt multitudinem auri super altare. Et ait abba custodi aedituo: 'Quis praefectorum hic ingressus est, qui haec detulit ?' Respondit: 'Post egressum vestrum nullus hic hominum accessum habuit, sed ostii clave munita retenui et mecum habui, donec surgeres ad commovendum signum'. Tunc stupens abba cum monachis, munus caeleste intellegit; gratiasque Deo agens, collegit, comparatisque victui necessariis, plebem creditam affluenter refecit Nec mirum, si beata virgo sine labore suis protulit victum, quae sine coitu viri concipiens, virgo permansit et post partum.
Gregorius Turonensis HOME
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, VIII De mirabilibus basilicae sanctae Mariae. <<< >>> X De incendio per virtutem reliquiarum sanctae Mariae.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9