monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, III De passione, resurrectione ac ascensione eius. <<< >>> V De cruce et mirabilibus eius apud Pectavum.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, IV De apostolis et beata Maria.
1 Post admirabilem igitur dominicae ascensionis gloriam, quae, contrito diabolicae malignitatis capite, mentes fidelium ad contemplanda caelestia animavit, sancti apostoli domini et Salvatoris nostri cum beata Maria, matre eius, in unam congregati domum, omnia ponebant in medio; nec quicquam suum aliquis esse dicebat, sed unusquisque cuncta possedebat in caritate, sicut sacer apostolicae actionis narrat stilus. Post haec dispersi sunt per regiones diversas ad praedicandum verbum Dei. Denique impleto beata Maria huius vitae cursu, cum iam vocaretur a saeculo, congregati sunt omnes apostoli de singulis regionibus ad domum eius. Cumque audissent, quia esset adsumenda de mundo, vigilabant cum ea simul; et ecce dominus Iesus advenit cum angelis suis, et accipiens animam eius, tradidit Michahelo angelo et recessit. Diluculo autem levaverunt apostoli cum lectulo corpus eius posueruntque illud in monumento et custodiebant eum, adventum Domini praestolantes. Et ecce iterum adstetit eis Dominus, susceptumque corpus sanctum in nube deferri iussit in paradiso, ubi nunc resumpta anima cum electis eius exultans, aeternitatis bona nullo occasura fine perfruetur.
Gregorius Turonensis HOME