monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, II De miraculis domini et Salvatoris nostri. <<< >>> IV De apostolis et beata Maria.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, III De passione, resurrectione ac ascensione eius.
1 Igitur Iudaei furore succensi, falsis accusationibus circumdantes Iustum, tradiderunt morti et crucis adfixione damnaverunt. Quem Deus pater suscitavit a mortuis tertia die, solutis doloribus mortis, quoniam inpossibile erat eum apud inferos reteneri, sicut ait apostolus Petrus. Post haec promittens Paraclytum et imbuens caelestibus doctrinis apostolos, victor ascendit ad caelos, venturumque se ad iudicandum, angelis testantibus, repromittens, dicente apostolici actus historia: Hic Iesus, qui receptus est a vobis, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.
Gregorius Turonensis HOME