monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, I De nativitate domini nostri Iesu Christi in Bethleem. <<< >>> III De passione, resurrectione ac ascensione eius.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, II De miraculis domini et Salvatoris nostri.
1 Dominus igitur noster Iesus Christus in adsumpta carne de virgine multa populis miracula est dignatus ostendere. Haustos enim latices in vini sapore convertit, caecorum oculis, depulsa nocte, lumen infudit, paralyticorum gressus, ablata debilitate, direxit, febres aegrotantium, fugato ardore, restinxit, ydropicum, conpraesso tumore, sanavit, lepram discedere sacri oris virtute mandavit, mulierem daemonio inclinatam, invidentibus Iudaeis, erexit; super aquas vero, non dehiscentibus aquis, incessit, profluvium mulieris tactu fimbriae salutaris avertit. Multa quidem et alia fecit, quae sacra euangeliorum narrat historia. Tamen cum multos salubri caelestique mandato restaurasset ad vitam, tres ab infernali morte reductos vitae restituit, id est archisynagogi filiam resuscitavit in domo, unicum viduae surgere iussit ad portae egressum et Lazarum vocavit ex monumento.
Gregorius Turonensis HOME